LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 16.37.p4

lat pliny elder phi001 perseus lat2

Nec in fruticum nec in veprium cauliumve neque in herbarum aut alio ullo quam suo genere numerentur iure scirpi fragiles palustresque*, e quibus *[et] tegulum tegetesque*, detracto cortice candelae luminibus et funeribus serviunt. firmior quibusdam in locis eorum rigor. namque iis velificant non in Pado tantum nautici, verum et in mari piscator Africus praepostero more velum intra malos suspendens, et mapalia sua Mauri tegunt, proximeque aestimanti hoc videantur esse, quod in interiore parte mundi papyrum.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable