LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 16.37.p5

lat pliny elder phi001 perseus lat2

Sui, sed frutectosi generis sunt inter aquaticas et rubi atque sabuci, fungosi generis, aliter tamen quam ferulae, quippe plus ligni est, utique sabuco, ex qua magis canoram bucinam tubamque credit pastor ibi caesa, ubi gallorum cantum frutex ille non exaudiat. rubi mora ferunt et alio genere similitudinem rosae quae vocatur cynosbatos . tertium genus Idaeum vocant Graeci a loco, teneri us quam cetera minoribusque spinis et minus aduncis. flos eius contra lippitudines inlinitur ex melle et igni sacro; contra stomachi quoque vitia bibitur ex aqua. sabuci acinos habent nigros atque parvos, umoris lenti, inficiendo maxime capillo. qui et ipsi aqua decocti manduntur .

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable