Passage
Pliny the Elder, Naturalis Historia 16.38.p2
lat pliny elder phi001 perseus lat2
In quarundam arborum carnibus pulpae venaeque sunt. discrimen earum facile; venae latiores candidioresque . pulpae fissilibus insunt. ideo fit, ut aure ad caput trabis quamlibet praelongae admota ictus ab altero capite vel graphii sentiantur penetrante rectis meatibus sono, unde deprehenditur, an torta sit materies nodisque concisa. quibus sunt tubera, sicut sunt in came glandia, in iis nec vena nec pulpa, quodam callo carnis in se convoluto . hoc pretiosissinum in citro et acere. cetera mensarum genera fissis arboribus circinantur in pulpam; alioqui fragilis esset vena in orbem arboris caesa. fagis pectines traversi in pulpa. apud antiquos inde et vasis honos. M'. Curius iuravit se nihil ex praeda attigisse praeter guttum faginum, quo sacrificaret.—Lignum in longitudinem fluvitat, ut quaeque pars fuit ab radice, validius sidit.— quibusdam pulpa sine venis mero stamine et tenui constat . haec maxime fissilia. alia frangi celeriora quam findi, quibus pulpa non est, ut oleae, vites. at e contrario totum e carne corpus fico, tota ossea ilex, ornus, robur, cytisus, morus, hebenus, lotos et quae sine medulla esse diximus. ceteris nigricans color, fulva cornus in venabulis nitet incisuris nodata propter decorem. cedrus et larix et iuniperus rubent.