Passage
Pliny the Elder, Naturalis Historia 16.39.p1
lat pliny elder phi001 perseus lat2
larix femina habet quam Graeci vocant aegida mellei coloris. *hoc lignum proximum medullae est. in abiete lusson Graeci vocant*. inventum pictorum tabellis inmortale nullisque fissile rimis. * cedri quoque durissima quae medullae proxima, ut in corpore ossa, deraso modo limo. et sabuci interiora mire firma traduntur, quidamque venabula ex ea praeferunt omnibus, constat enim ex cute et ossibus. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable