Passage
Pliny the Elder, Naturalis Historia 16.39.p4
lat pliny elder phi001 perseus lat2
<1> Larici et magis abieti succisis umor diu defluit . haec omnium arborum altissimae ac rectissimae. navium malis antemnisque propter levitatem praefertur abies. communia his pinoque, ut quadripertitos venarum cursus bifidosve habeant vel omnino simplices. fabrorumin intestina opera medulla sectilis optima quadripertitis, .... materies et mollior quam ceterae. intellectus in cortice protinus peritis. abietis quae pars a terra fuit, enodis est. haec qua diximus ratione fluviata detoratur atque ita sappinus vocatur, superior pars nodosa duriorque fusterna. et in ipsis autem arboribus robustiores aquiloniae partes, et in totum deteriores ex umidis opacisque, spissiores ex apricis ac diuturnae. ideo Romae infernas abies supernati praefertur. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable