Passage
Pliny the Elder, Naturalis Historia 16.4.p2
lat pliny elder phi001 perseus lat2
Antiquitus quidem nulla nisi deo dabatur—ob id Homerus caelo tantum eam et proelio universo tribuit, viritim vero ne in certamine quidem ulli—feruntque primum omnium Liberum patrem inposuisse capiti suo ex hedera. postea deorum honori sacrificantes sumpsere, victimis simul coronatis. novissime et in sacris certaminibus usurpatae, in quibus hodieque non victori dantur, sed patriam ab eo coronari pronuntiatur; inde natum ut et triumphaturis conferrentur in templis dicandae, mox ut et ludis darentur. longum est nec instituti operis disserere , quis quamque Romanorum primus acceperit; neque enim alias noverant quam bellicas. quod certum est, uni gentium huic plura sunt genera quam cunctis. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable