Passage
Pliny the Elder, Naturalis Historia 16.41
lat pliny elder phi001 perseus lat2
Infestantium quattuor genera: teredines capite ad portionem grandissimo rodunt dentibus. hae tantum in mari sentiuntur, nec aliam putant teredinem proprie dici. terrestres tinias vocant, culicibus vero similes thripas. quartum est et e vermiculorum genere, et eorum alii putrescente suco ipsa materie, alii pariuntur sicut in arboribus ex eo, qui cerastes vocatur. cum tantum erosit , ut circumagat se, generat alium. haec nasci prohibet in aliis amaritudo, ut cupresso, in aliis duritia, ut buxo. tradunt et abietem circa germinationes decorticatam qua diximus luna aquis non corrumpi. Alexandri Magni comites prodiderunt in Tylo Rubri maris insula arbores esse, ex quibus naves fierent; quas ducentis annis durantes inventas, etsi mergerentur, incorruptas. in eadem esse fruticem baculis tantum idoneae crassitudinis, varium tigrium maculis, ponderosum et, cum in spissiora decidat, vitri modo fragilem. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable