LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 16.42.p1

lat pliny elder phi001 perseus lat2

Apud nos materiae finduntur aliquae sponte, ob id architecti eas fimo inlitas siccari iubent, ut adflatus ne noceant. pondus sustinere validae abies, larix, etiam in traversum positae. robur, olea incurvantur ceduntque ponderi. illae renituntur nec temere rumpuntur, priusque carie quam viribus deficiunt. et palmae arbor valida; in diversum enim curvatur, [et populus] cetera omnia in inferiora pandantur, palma ex contrario fornicatim . pinus et cupressus adversus cariem tiniasque firmissimae . facile pandatur iuglans, fiunt enim et ex ea trabes. frangi se praenuntiat crepitu, quod et in Antandro accidit, cum e balineis territi sono profugerunt. pinus , piceae, alni ad aquarum ductus in tubos cavantur; obrutae terra plurimis duraturae annis eaedem, si non integantur, cito senescunt, mirum in modum fortiores, si umor extra quoque supersit.

Provenance