Passage
Pliny the Elder, Naturalis Historia 16.43.p1
lat pliny elder phi001 perseus lat2
Magna autem et glutinatio propter ea, quae sectilibus laminis aut alio genere operiuntur. stamineam in hoc usu probant venam, et vocant ferulaceam argumento similitudinis, quoniam lacunosa et crispa in omni genere glutinum abdicant. quaedam et inter se et cum aliis insociabilia glutino, sicut robur, nec fere cohaerent nisi similia natura, ut si quis lapidem lignumque coniungat . cornum maxime odit sorbus, carpinus, buxus, postea tilia. cuicumque operi facilia flexilia omnia, quae lenta diximus, praeterque morus et caprificus. forabilia ac sec- tilia, quae modice umida. arida enim latius quam teras cedunt, viridia praeter robur et buxum pertinacius resistunt serrarumque dentes replent aequalitate inerti. qua de causa alterna inclinatione egerunt scobem. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable