LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 16.43.p2

lat pliny elder phi001 perseus lat2

Oboedientissima quocumque in opere fraxinus, eademque hastis corylo melior, cornu levior, sorbo lentior, Gallica vero etiam ad currus flexili levitate. aemularetur ulmus, ni pondus esset in culpa. facilis et fagus, quamquam fragilis et tenera. eadem sectilibus lamnis in tenui flexilis capsisque ac scrineis sola utilis. secatur in lamnas praetenues et ilex, colore quoque non ingrata, sed maxime fida iis, quae terantur, ut rotarum axibus, ad quos lentore fraxinus sicut duritia ilex et utroque legitur ulmus. sunt vero et parvi usus fabriliium ministeriorum insignes, ideoque proditum, terebris vaginas ex oleastro, buxo, ilice, ulmo, fraxino utilissimas fieri, ex iisdem malleos , maioresque e pinu et ilice. et his autem maior ad firmitatem causa tempestivae caesurae quam inmaturae, quippe cum ex olea, durissimo ligno, cardines in foribus diutius immoti plantae modo germinaverint. Cato vectes aquifolios, laureos, ulmeos fieri iubet, Hyginus manubria rusticis carpinea, iligna, cerrea.

Provenance