Passage
Pliny the Elder, Naturalis Historia 16.43.p3
lat pliny elder phi001 perseus lat2
Quae in lamnas secentur quorumque operimento vestiatur alia materies, praecipua sunt citrum, terebinthus, aceris genera, buxum, palma, aquifolium, ilex, sabuci radix , populus. dat et alnus, ut dictum est, tuber sectile, sicut citrum acerque. nec aliarum tuber iam in pretio. media pars arborum crispior et, quo propior radici, minoribus magisque flexilibus maculis. haec prima origo luxuriae arborum, alia integi et vilioris ligni e pretiosiore corticem fieri. ut una arbor saepius veniret, excogitatae sunt et ligni bratteae. nec satis, coepere tingui animalium cornua, dentes secari lignumque ebore distingui, mox operiri. placuit deinde materiem et in mari quaeri. testudo in hoc secta, nuperque portentosis ingeniis principatu Neronis inventum, ut pigmentis perderet se plurisque veniret imitata lignum. sic lectis pretia quaeruntur, sic terebinthum vinci iuvat, sic citrum pretiosius fieri, sic acer decipi. modo luxuria non fuerat contenta ligno, iam lignum et e testudine facit. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable