LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 16.44.p1

lat pliny elder phi001 perseus lat2

Vita arborum quarundam inmensa credi potest , si quis profunda mundi et saltus inaccessos cogitet. verum ex iis, quas memoria hominum custodit, durant in Liternino Africani prioris manu satae olea, item myrtus eodem loco conspicuae magnitudinis—subest specus, in quo manes eius custodire draco traditur—, Romae vero lotos in Lucinae area, anno, qui fuit sine magistratibus, CCCLXXIX urbis aede condita. incertum, ipsa quanto vetustior ; esse quidem vetustiorem non est dubium, cum ab eo luco Lucina nominetur. haec nunc D circiter annum habet. antiquior, sed incerta eius aetas, quae capillata dicitur, quoniam Vestalium virginum capillus ad eam defertur.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable