LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 16.44.p11

lat pliny elder phi001 perseus lat2

Non est omittenda in hac re et Galliarum admiratio . nihil habent Druidae—ita suos appellant magos -visco et arbore, in qua gignatur, si modo sit robur, sacratius. iam per se roborum eligunt lucos nec ulla sacra sine earum fronde conficiunt, ut inde appellati quoque interpretatione Graeca possint Druidae videri. enimvero quidquid adgnascatur illis e caelo missum putant signumque esse electae ab ipso deo arboris. est autem id rarum admodum inventu et repertum magna religione petitur et ante omnia sexta luna, quae principia mensum annorumque his facit et saeculi post tricesimum annum, quia iam virium abunde habeat nec sit sui dimidia. omnia sanantem appellant suo vocabulo. sacrificio epulisque rite sub arbore conparatis duos admovent candidi coloris tauros , quorum cornua tum primum vinciantur. sacerdos candida veste cultus arborem scandit, falce aurea demetit , candido id excipitur sago. tum deinde victimas immolant precantes, suum donum deus prosperum faciat iis quibus dederit. fecunditatem eo poto dari cuicumque animalium sterili arbitrantur, contra venena esse omnia remedio . tanta gentium in rebus frivolis plerumque religio est.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable