Passage
Pliny the Elder, Naturalis Historia 16.44.p4
lat pliny elder phi001 perseus lat2
Sunt auctores et Delphicam platanum Agamemnonis manu satam et alteram in Caphya Arcadiae loco. sunt hodie ex adverse Iliensium urbis iuxta Hellespontum in Protesilai sepulchre arbores, quae omnibus ex eo aevis, cum in tantum adcrevere, ut Ilium aspiciant, inarescunt rursusque adolescunt. iuxta urbem autem quercus in Ili tumulo tunc satae dicuntur, cum coepit Ilium vocari. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable