LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 16.44.p5

lat pliny elder phi001 perseus lat2

Argis olea etiamnum durare dicitur, ad quam in tauram mutatam Argus alligaverit. in Ponto citra Heracleam arae sunt Iovis στρατίου cognomine, ibi quercus duae ab Hercule satae. in eodem tractu portus Amyci est, Bebryce rege interfecto clarus. eius tumulus a supremo die lauro tegitur, quam insanam vocant, quoniam, si quid ex ea decerptum inferatur navibus, iurgia fiunt, donec abiciatur. regionem Aulocrenen diximus, per quam Apamea in Phrygiam itur. ibi platanus ostenditur, ex qua pependerit Marsuas victus ab Apolline, quae iam tum magnitudine electa est. nec non palma Deli ab eiusdem dei aetate conspicitur, Olympiae oleaster, ex quo primus Hercules coronatus est, et nunc custoditur religio . Athenis quoque olea durare traditur in certamine edita a Minerva.

Provenance