Passage
Pliny the Elder, Naturalis Historia 16.44.p8
lat pliny elder phi001 perseus lat2
Hedera necari arbores certum est. similem quidam et in visco, tametsi tardiorem, iniuriam earum arbitrantur . namque et hoc praeter fructus adgnascitur, non in novissimis mirabile. quaedam enim in terra gigni non possunt et in arboribus nascuntur. namque cum suam sedem non habeant, in aliena vivunt, sicut viscum et in Syria herba quae vocatur cadytas, non tantum arboribus, sed ipsis etiam spinis circumvolvens sese, item circa Tempe Thessalica quae polypodion vocatur et quae dolichos ac serpyllum. oleastro quoque deputato quod gignatur , vocant phaunos; quod vero in spina fullonia, hippopha eston, cauliculis inanibus, foliis parvis, radice alba, cuius sucus ad detractiones in comitiali morbo utilissimus habetur.