Passage
Pliny the Elder, Naturalis Historia 16.44.p9
lat pliny elder phi001 perseus lat2
Visci tria genera. namque in abiete, larice stelin dicit Euboea nasci, hyphear Arcadia, viscum autem in quercu, robore, ilice, piro silvestri, terebintho, nec non et aliis arboribus adgnasci plerique. copiosissimum in quercu quod hyphear vocant. in omni arbore, excepta ilice et quercu, differentiam facit.. odor virusque, et folium non iucundi odoris, utroque visci amaro et lento. hyphear ad saginanda pecora utilius. vitia modo purgat primo, dein pinguefacit quae suffecere purgationi; quibus sit aliqua tabes intus, negant durare. ea medendi ratio aestatis quadragenis diebus. adiciunt discrimen: visco in iis, quae folia amittant, et ipsi decidere, contra inhaerere nato in aeterna fronde. omnino autem satum nullo modo nascitur nec nisi per alvum avium redditum, maxime palumbis ac turdi. haec est natura, ut nisi maturatum in ventre avium non proveniat. altitudo eius non excedit cubitalem, semper frutectosi ac viridis. mas fertilis, femina sterilis, nisi quod et fertilis aliquando non fert. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable