Passage
Pliny the Elder, Naturalis Historia 16.7.p2
lat pliny elder phi001 perseus lat2
Robur praeter fructum plurima et alia gignit. namque fert et gallae utrumque genus et quaedam veluti mora, ni distarent arida duritie, plerumque et tauri caput imitantia, quibus fructus inest nucleis olivae similis. nascuntur in eo et pilulae nucibus non absimiles, intus habentes floccos molles, lucernarum luminibus aptos. nam et sine oleo flagrant, sicuti galla nigra. fert et aliam inutilem pilulam cum capillo, verno tamen tempore melliginis suci. gignunt et alae ramorum eius pilulas corpore , non pediculo adhaerentes, candicantes umbilicis, cetera nigra varietate dispersa; media cocci colorem habent, apertis atra inanitas est. aliquando et pumices gignit nec non et e foliis convolutas pilulas et in foliorum venis aquosos nucleos candicantes ac tralucidos, quamdiu molles sint, in quibus et culices nascuntur. maturescunt in modum.... Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable