Passage
Pliny the Elder, Naturalis Historia 16.8.p1
lat pliny elder phi001 perseus lat2
Ferunt, robora et cachrym; ita vocatur pilula in medicina urendi vim habens. gignitur et in abiete, larice, picea, tilia, nuce, platano, postquam folia cecidere, hieme durans. continet nucleum pineis similem. is crescit hieme, aperitur vere. pilula tota cadit, cum folia coepere crescere. tam multifera sunt, tot res praeter glandem pariunt robora, sed et boletos suillosque—gulae novissima inritamenta—, qui circa radices gignuntur, quercus probatissimos, robur autem et cupressus et pinus noxios. robora ferunt et viscum et mella, ut auctor est Hesiodus, constatque rores melleos e caelo, ut diximus, cadentes non aliis magis insidere frondibus. crematoque robore cinerem nitrosum esse certum est. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable