LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 17.10.p1

lat pliny elder phi001 perseus lat2

Et abunde praedicta ratione caeli ac terrae nunc de iis arboribus dicemus, quae cura hominum atque arte proveniunt. nec pauciora prope sunt genera; tam benigne naturae gratiam retulimus. aut enim semine proveniunt aut plantis radicis aut propagine aut avolsione aut surculo aut insito aut consecto arboris trunco. nam folia palmarum apud Babylonios seri atque ita arborem provenire Trogum credidisse demiror. quaedam autem pluribus generibus seruntur, quaedam omnibus.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable