LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 17.10.p2

lat pliny elder phi001 perseus lat2

Ac pleraque ex his natura ipsa docuit et in primis semen serere, cum decidens exceptumque terra vivesceret. sed quaedam non aliter proveniunt, ut castaneae , iuglandes, caeduis dumtaxat exceptis; et semine autem, quamquam dissimili, ea quoque, quae aliis modis seruntur, ut vites et mala atque pira. namque his pro semine nucleus, non, ut supra dictis, fructus ipse. et mespila semine nasci possunt. omnia haec tarda proventu ac degenerantia et insito restituenda, interdumque etiam castaneae.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable