LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 17.10.p5

lat pliny elder phi001 perseus lat2

Natura et plantaria demonstravit multarum radicibus pullulante subole densa et pariente matre, quas necet: eius quippe umbra turba indigesta premitur, ut in lauris, punicis, platanis, cerasis, prunis. Paucarum in hoc genere rami parcunt suboli, ut ulmorum palmarumque. nullis vero tales pulluli proveniunt nisi quarum radices amore solis atque imbris in summa tellure spatiantur. omnia ea non statim moris est in sua locari, sed prius nutrici dari atque in seminariis adolescere iterumque migrare, qui transitus mirum in modum mitigat etiam silvestres, sive arborum quoque, ut hominum, natura novitatis ac peregrinationis avida est, sive discedentes virus relincunt mansuescuntque tractatu ceu ferae, dum radici avellitur planta.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable