LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 17.10.p6

lat pliny elder phi001 perseus lat2

Et aliud genus simile monstravit, avolsique arboribus stolones vixere, quo in genere et cum perna sua avelluntur partemque aliquam e matris quoque corpore auferunt secum fimbriato corpore. hoc modo plantantur punicae, coryli, mali, sorbi, mespilae, fraxini, fici inprimisque vites. cotoneum ita satum degenerat. ex eodem inventum est surculos abscisos serere. hoc primo saepis causa factum, sabucis, cotoneo et rubis depactis, mox et culturae, ut populis, alnis, salici, quae vel inverso surculo seritur. iam haec ibi disponuntur, ubi libeat esse eas. quamquam seminarii curam ante convenit dici, quam transeatur ad alia genera.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable