LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 17.12.p1

lat pliny elder phi001 perseus lat2

Huius loci pars est ad intervalla pertinens: quidam punicas et myrtos et lauros densiores seri iusserunt , in pedibus tamen novenis, malos amplius paulo, vel magis etiam piros magisque amygdalas et ficos. Quam- quam optime diiudicabit ramorum amplitudinis ratio locorumque ; et umbrae cuiusque arboris, quoniam has quoque observari oportet. breves sunt quamvis magnarum arborum, cum ramos in orbem circinant, ut in malis pirisque ; eaedem enormes cerasis, lauris.

Provenance