LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 17.13.p1

lat pliny elder phi001 perseus lat2

Quaedam autem natura tarde crescunt, et in primis semine tantum nascentia et longo aevo durantia . at quae cito occidunt, velocia sunt, ut ficus, punica, prunus, malus, pirus, myrtus, salix, et tamen antecedunt divitiis. in trimatu enim ferre incipiunt, ostendentes et ante. ex his lentissima est pirus, ocissima omnium cypirus et pseudocypirus frutex. protinus enim floret semenque perfert. omnia vero celerius adolescunt stolonibus ablatis unamque in stirpem redactis alimentis.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable