LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 17.14.p3

lat pliny elder phi001 perseus lat2

Et hactenus natura ipsa docuit, insitionem autem casus, magister alius et paene numerosior, ad hunc modum: agricola sedulus casam saepis munimento cingens, quo minus putrescerent sudes, limen subdidit ex hedera. at illae vivaci morsu adprehensae suam ex aliena fecere vitam, apparuitque truncum esse pro terra. aufertur ergo serra aequaliter superficies, levigatur falce truncus. ratio postea duplex, et prima inter corticem lignumque inserendi. timebant prisci truncum findere, mox inforare ausi medio ipsique in eo medullae calamum imprimebant, unum inserentes , neque enim plures capiebat medulla. subtilior postea ratio vel senos addi, mortalitati eorum et numero, per media trunco leniter fisso cuneoque tenui fissuram custodiente , donec cuspidatim decisus descendat in rimam calamus .

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable