LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 17.17.p3

lat pliny elder phi001 perseus lat2

Myrtus et taleis seritur, morus talea tantum, quoniam in ulmo eam inseri religio fulgurum prohibet. quapropter de talearum satu nunc dicendum est. servandum in eo ante omnia, ut taleae ex feracibus fiant arboribus , ne curvae neve scabrae aut bifurcae, ne tenuiores quam ut manum impleant, ne minores pedalibus, ut inlibato cortice atque ut sectura inferior ponatur semper et quod fuerit ab radice, adcumuleturque germinatio terra, done robur planta capiat.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable