LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 17.18.p2

lat pliny elder phi001 perseus lat2

<2> Quae genera olearum et in quo genere terrae iuberet seri quoque spectare oliveta, diximus in ratione olei. Mago in colle et siccis et argilla inter autumnum et brumam seri iussit, in crasso aut umido aut subriguo solo a messe ad brumam. quod praecepisse eum Africae intellegitur. Italia quidem nunc vere maxime serit. sed si et autumno libeat, post aequinoctium XL diebus ad vergiliarum occasum III soli dies sunt, quibus seri noceat. Africae peculiare, quod in oleastro eas inserit quadam aeternitate, cum senescant, proxima adoptione virga emissa atque ita alia arbore ex eadem iuvenescente iterumque et quotiens opus sit, ut aevis eadem oliveta constent. inseritur autem oleaster calamo et inoculatione.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable