LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 17.19.p1

lat pliny elder phi001 perseus lat2

<7> Est etiamnum nova inserendi ratio, ne quid sciens quidem praeteream, quod usquam invenerim, Columellae excogitata, ut adfirmat ipse, qua vel diversae insociabilesque arborum naturae copulentur, ut fici atque oleae. iuxta hanc seri ficum iubet non ampliore intervallo , quam ut contingi large possit ramo oleae quam maxime sequaci atque oboedituro, eumque omni interim tempore edomari meditatione curvandi. postea fico adepta vires, quod evenire trimae aut utique quinquenni, detruncata superficie ipsumquoque deputatum et, ut dictum est, adraso cacumine defigi in crure fici, custoditum vinculis, ne curvatura fugiat. ita quodam propaginum insitorumque temperamento triennio communem inter duas matres coalescere, quarto anno abscisum totum adoptantis esse, nondum vulgata ratione aut mihi certe satis conperta.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable