Passage
Pliny the Elder, Naturalis Historia 17.21.p1
lat pliny elder phi001 perseus lat2
<1> Et praedictis velut armamentis vinearum restat ipsarum natura praecipua tradenda cura. vitium surculis et quarundam arborum, quibus fungosior intus natura, geniculati scaporum nodi intersaepiunt medullam . ferulae ipsae breves, et ad summa breviores articuli utrimque sua internodia includunt. medulla, sive ilia vitalis anima est, ante se tendit longitudinem inplens, quamdiu nodi pervia patent fistula. cum vero concreti ademere transitum, repercussa erumpit ab ima sui parte iuxta priorem nodum alternis laterum semper inguinibus, ut dictum est in harundine ac ferula, quorum dexterum ab imo intellegitur articulo, laevum in proximo, atque ita per vices. hoc vocatur in vite gemma, cum ibi caespitem fecit; ante vero quam faciat, in concavo oculus et in cacumine ipso germen. sic palmites, nepotes, uvae, folia, pampini gignuntur, mirumque firmiora esse in dextera parte genita. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable