Passage
Pliny the Elder, Naturalis Historia 17.21.p3
lat pliny elder phi001 perseus lat2
<3> Vitium numerosior satus est. primum omnium nihil seritur ex his nisi inutile et deputatum in sarmenta. opputatur autem quidquid proximo tulit fructum. solebat capitulatus utrimque e duro surculus seri, eoque argumento malleolus vocatur etiamnunc. postea avelli cum sua calce coeptus est, ut in fico, neque est aliud vivacius. tertium genus adiectum etiamnum expeditius sine calce, quod sagittae vocantur, cum intorti panguntur, iidem cum recisi nec intorti, trigemmes. plures autem ex eodem surculo hoc modo fiunt. serere e pampinariis sterile est, nec nisi fecundo oportet. quae raros habet nodos, infecunda iudicatur; densitas gemmarum fertilitatis indicium est. quidam seri vetant nisi eos qui floruerint surculos. sagittas serere.minus utile, quoniam in transferendo facile rumpitur quod intortum fuit. seruntur pedali, non breviores , longitudine, quinque sexve nodorum. pauciores tribus gemmis in hac mensura esse non poterunt. inseri eodem die, quo deputentur, utilissimum; si multo postea necesse sit serere custoditos, uti praecepimus, caveri utique, ne extra terram positi sole inarescant, vento aut frigore hebetentur. qui diutius in sicco fuerint, priusquam serantur, in aqua pluribus diebus revirescant. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable