Passage
Pliny the Elder, Naturalis Historia 17.21.p7
lat pliny elder phi001 perseus lat2
<6> Seminarii curam sequitur vinearum ratio. quinque generum hae: sparsis per terram palmitibus aut per se vite subrecta vel cum amminiculo sine iugo aut pedatae simplici iugo aut conpluviatae quadriplici. quae pedatae ratio, eadem intellegetur eius quoque, in qua sine amminiculo vitis per se stabit. id enim non fit nisi pedamenti inopia. simplici iugo constat porrecto ordine quem canterium appellant. melior ea vino, quoniam sibi ipsa non obumbrat adsiduoque sole coquitur et adflatum magis sentit, celerius rorem dimittit, pampinationi quoque et occationi omnique operi facilior. super cetera deflorescit utilius. iugum fit pertica aut harundine aut crine funiculove , ut in Hispania Brundisique. conpluviata copiosior vino est, dicta a cavis aedium conpluviis. dividitur in quaternas partes totidem iugis. huius serendi ratio dicetur , eadem valitura in omni genere, in hoc vero numerosior tantum. <7> III vero seritur modis: optime in pastinato , proxime in sulco, novissime in scrobe.