LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 17.22.p11

lat pliny elder phi001 perseus lat2

<17> De reliquo cultu vehementer ambigitur. plerique aestate tota post singulos rores confodi iubent vineam, alii vetant gemmantem; decuti enim oculos tractuque intrantium deteri, et ob id arcendum procul omne quidem pecus, sed maxime lanatum, quoniam facillime auferat gemmas. inimicos et pubescente uva rastros, satisque esse vineam ter anno confodi, ab aequinoctio verno ad vergiliarum exortum et canis ortu et nigrescente acino. quidam ita determinant: veterem semel a vindemia ante brumam, cum alii ablaqueare et stercorare satis putent, iterum ab idibus Aprilibus, antequam concipiat, hoc est in VI idus Maias; dein prius quam florere incipiat et cum defloruerit et variante se uva. peritiores adfirmant, si iusto saepius fodiatur, in tantum tenerescere acinos, ut rumpantur. quae fodiantur, ante ferventes horas diei fodiendas convenit , sicuti lutum neque arare neque fodere, fossione pulverem excitatum contra soles nebulasque prodesse.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable