LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 17.22.p13

lat pliny elder phi001 perseus lat2

<19> Protinus hanc a vindemia, ubi caeli tepor indulget , adoriuntur. sed et in hoc fieri numquam debet ratione naturae ante exortum aquilae, ut in siderum causis docebimus proximo volumine, immo vero favonio, quo- niam anceps culpa sit praeproperae festinationis. si saucias recenti medicina mordeat quaedam hiemis ruminatio, certum est gemmas earum frigore hebetari plagasque findi et caeli vitio exuri oculos lacrima destillante. nam gelu fragiles fieri quis nescit? operarum ista conputatio est in latifundis, non legitima naturae festinatio. quo maturius putantur aptis diebus, eo plus materiae fundunt; quo serius, eo fructum uberiorem. quare macras prius conveniet putare, validas novissime, plagam omnem obliquam fieri, ut facile decidant imbres, et ad terram verti quam levissima cicatrice acie falcis exacuta plagaque conlevata, recidi autem semper inter II gemmas, ne sit vulnus oculis in recisa parte. nigram esse eam existimant et, donec ad sincera veniatur, recidendam, quoniam e vitioso materia utilis non exeat. si macra vitis idoneos palmites non habeat, ad terram recidi eam novosque elici utilissimum, in pampinatione non hos detrahere pampinos, qui cum uva sint; id enim et uvas supplantat praeterquam in novella vinea. inutiles iudicantur in latere nati, non ab oculo, quippe etiam uva, quae nascatur e duro, rigescente, ut nisi ferro detrahi non possit. pedamentum quidam inter II vites utilius putant statui, et facilius ablaqueantur ita, meliusque est uniiugae vineae, si tamen et ipsi iugo sint vires nec flatu infesta regio. in quadripertita quam proximum oneri adminiculum esse debet, ne tamen inpedimentum sentiat ablaqueatio, cubito abesse non amplius, ablaqueari autem prius quam putari iubent.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable