LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 17.22.p14

lat pliny elder phi001 perseus lat2

<20> Cato de omni cultura vitium ita praecipit: Quam altissimam vineam facito alligatoque recte, dum ne nimium constringas. hoc modo eam curato: capita vitium per sementim ablaqueato. vineam putatam circumfodito, arare incipito, ultro citroque sulcos perpetuos ducito. vites teneras quam primum propagato, sicoccato: veteres quam minimum castrato; potius, si opus erit, deicito biennioque post praecidito. vitem novellam resecari tum erit tempus, ubi valebit. si vinea ab vite calvata erit, sulcos interponito ibique vivam radicem serito. umbram a sulcis removeto, crebroque fodito. in vinea vetere serito ocinum, si macra erit—quod granum capit ni serito—, et circum capita addito stercus, paleas, vinaceas, aliquid horumce. ubi vinea frondere coeperit, pampinato. vineas novellas alligato crebro, ne caulis praefringatur, et quae iam in perticam ibit, eius pampinos teneros alligato leviter porrigitoque , uti recte stent. ubi uva varia fieri coeperit, vites subligato.... <21> Vitis insitio una est per ver, altera cum uva floret; ea optima est.—Vineam veterem si in alium locum transferre voles, dumtaxat bracchium crassam licebit. primum deputato; binas gemmas ne amplius relinquito . ex radicibus bene exfodito et cave, ne radices saucies. ita uti fuerit, ponito in scrobe aut in sulco operitoque et bene occulcato, eodemque modo vineam statuito, alligato flexatoque, uti fuerit, crebroque fodito.—Ocinum, quod in vinea seri iubet, antiqui appellabant pabulum umbrae patiens, quod celerrime proveniat.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable