Passage
Pliny the Elder, Naturalis Historia 17.22.p5
lat pliny elder phi001 perseus lat2
<11> Tertius vineae annus palmitem velocem robustumque emittit et quem faciat aetas vitem. hic in iugum insilit . aliqui tum excaecant eum supina falce auferendo oculos, ut longius evocent, noxia iniuria. utilior enim consuetudo pariendi satiusque pampinos adiugatae detergere usque quo placeat roborari eam. sunt qui vetant tangi proximo anno, quam tralata sit, neque ante LX mensem falce curari, tune autem ad III gemmas recidi. alii et proximo quidem anno recidunt, sed ut ternos quaternosve singulis annis adiciant articulos, quarto demum perducant ad iugum. id utrimque fructu tardum, praeterea retorridum et nodosum pumilionum incremento. optimum autem matrem esse firmam, postea fetum audacem . nec tutum est quod cicatricosum, magno imperitiae errore; quidquid est tale, plagis nascitur, non e matre. totas habeat illa vires, dum roboratur, et annuos accipiet tota fetus, cum permissum fuerit nasci. nihil natura portionibus parit. quae excreverit satis firma, protinus in iugo collocari debebit; si etiamnum infirmior erit, sub ipso iugo hospitari recisa. viribus, non aetate, decernitur. temerarium est ante crassitudinem pollicarem viti imperare . sequente anno palmites educentur pro viribus matris singuli aut gemini. iidem et secuto, si coget infirmitas, nutriantur, tertioque demum II adiciantur. nec sunt plures quaternis umquam permittendi, breviterque non indulgendum et semper inhibenda fecunditas est. ea est natura, ut parere malit quam vivere. quidquid materiae adimitur, fructui accedit. illa semina mavult quam fructum gigni, quoniam fructus caduca res est. sic perniciose luxuriat, nec ampliat se, sed egerit. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable