LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 17.22.p7

lat pliny elder phi001 perseus lat2

<13> Palmes duas tresve gemmas habere sub iugo debet, ex quibus materia nascatur, tunc per iugum mergi alligarique, ut sustineatur iugo, non pendeat, vinculo mox adstrictius a tertia gemma alligari, quoniam et sic coercetur impetus materiae densioresque citra pampini exultant. cacumen religari vetant. natura haec est: deiecta pars aut praeligata fructum dat, plurimumque ipsa curvatura. quod citra est, materiem emittit, offensante, credo, spiritu et illa quam diximus medulla. quae ita emicuerit materia fructum dabit anno sequente. sic duo genera palmitum: quod e duro exit materiamque in proximum annum promittit , pampinarium vocatur aut, ubi supra cicatricem est, fructuarium; alterum ex anniculo palmite semper fructuarium . relinquitur sub iugo et qui vocatur custos—hic est novellus palmes, non longior tribus gemmis—proximo anno materiam daturus, si vitis luxuria se consumpserit, et alius iuxta eum, verrucae magnitudine, qui furunculus appellatur, si forte custos fallat.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable