Passage
Pliny the Elder, Naturalis Historia 17.22.p8
lat pliny elder phi001 perseus lat2
<14> Vitis, antequam septumum annum a surculo conpleat , evocata ad fructum eiuncescit ac moritur. nec veterem placet palmitem in longum et ad quartum usque pedamentum emitti, quod alii dracones, alii funiculos vocant, ut faciant quae masculeta appellant. cum induruit vitis, pessimum in vinea traducere. quinto anno et ipsi palmites intorquentur singulaeque singulis materiae emittuntur ac deinde proximis, prioresque amputantur. semper custodem relinqui melius, sed is proximus viti esse debet, nec longior quam dictum est, et, si luxuriaverint palmites, intorqueri, ut IV materias vel II, si uniiuga erit vinea, emittat. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable