Passage
Pliny the Elder, Naturalis Historia 17.23.p7
lat pliny elder phi001 perseus lat2
<27> Unum etiamnum genus est medium inter hoc et propaginem, totas supplantandi in terram vites cuneisque findendi et in sulcos plures simul ex una propagandi, gracilitate singularum firmata circumligatis hastilibus nec recisis , qui a lateribus excurrant, pampinis. Novariensis agricola , traducum turba non contentus nec copia ramorum, inpositis etiamnum patibulis palmites circumvolvit; itaque praeter soli vitia cultura quoque torva fiunt vina. alia culpa iuxta urbem Aricinis, quae alternis putantur annis, non quia id viti conducat, sed quia vilitate reditum inpendia exuperent. medium temperamentum in Carsulano secuntur cariosasque tantum vitis partes incipientesque inarescere deputando, ceteris ad uvam relictis. detracto onere supervacuo pro nutrimento omni est raritas volneris; sed nisi pingui solo talis cultura degenerat in labruscam. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable