LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 17.24.p1

lat pliny elder phi001 perseus lat2

vitium generosarum pergulas quinquatribus putandas et, quarum servare uvas libeat, decrescente luna tradunt; quae vero interlunio sint putatae, nullis animalium obnoxias esse. alia ratione plena luna noctu tondendas, cum sit ea in leone, scorpione, sagittario , tauro, atque in totum serendas plena aut crescente utique censent. sufficiunt in Italia cultores deni in centena iugera vinearum.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable