LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 17.24.p10

lat pliny elder phi001 perseus lat2

<8> Quaedam temporum causae aut locorum non proprie dicantur morbi, quoniam protinus necant, sicut tabes cum invasit arborem aut uredo vel flatus alicuius regionis proprius, ut est in Apulia atabulus, in Euboea Olympias. hic enim si flavit circa brumam, frigore exurit arefaciens, ut nullis postea solibus recreari possint. hoc genere convalles et adposita fluminibus laborant, praecipueque vitis, olea, ficus. quod cumevenit , detegitur statim in germinatione , in oliva tardius. sed in omnibus signum est revivescendi , si folia amisere. alioqui quas putes praevaluisse moriuntur. nonnumquam inarescunt folia eademque revivescunt. alia in terris septentrionalibus, ut Ponto, Thracia , frigore aut gelu laborant, si post brumam continuavere XL diebus. et ibi autem et in reliquis partibus, si protinus editis fructibus gelatio magna consecuta est, etiam paucis diebus necat.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable