LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 17.24.p11

lat pliny elder phi001 perseus lat2

<9> Quae iniuria hominum constant , secundum.. habent causas. pix, oleum, adeps inimica praecipue novellis. cortice in orbem detracto necantur, excepto subere, quod sic etiam iuvatur; crassescens enim praestringit et strangulat . nec andrachle offenditur, si non simul incidatur et corpus. alioqui et cerasus et tilia et vitis corticem mittunt , sed non vitalem nec proximum corpori, verum eum, qui subnascente alio expellitur. quarundam natura rimosus cortex, ut platanis. tiliae renascitur paulo minus quam totus. ergo his, quarum cicatricem trahit, medentur luto fimoque, et aliquando prosunt, si non vehementior frigorum aut calorum vis secuta est. quaedam tardius ita moriuntur , ut robora et quercus. refert et tempus anni. abieti enim et pino si quis detraxerit sole taurum vel geminos transeunte, cum germinant, statim moriuntur; eandem iniuriam hieme passae diutius tolerant. similiter ilex et robur quercusque. si angusta decorticatio fuit, nihil nocetur supra dictis; infirmioribus quidem et in solo gracili vel ab una tantum parte detractus interemit. similem et decacuminatio rationem habet piceae, cedri, cupressihaec enim detracto cacumine aut ignibus adusto intereunt —, similem et depastio animalium. oleam quidem etiam, si lambat capra , sterilescere auctor est Varro, ut diximus. quaedam hac iniuria moriuntur, aliqua deteriora tantum fiunt, ut amygdalae—ex dulcibus enim transfigurantur in amaras—, aliqua vero etiam utiliora, ut apud Chios pirus, quam phocida appellant. nam detruncatio diximus quibus prodesset. intereunt pleraque et fissa stirpe, exceptis vite, malo , fico, punicis , quaedam vel ab ulcere tantum. pinus hanc iniuriam spernit et omnia, quae resinam gignunt. radicibus amputatis mori minime mirum est; pleraeque etiam non omnibus, sed maximis aut, quae sunt inter illas vitales, abscisis moriuntur .

Provenance