LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 17.24.p12

lat pliny elder phi001 perseus lat2

<10> Necant invicem inter sese umbra vel densitate atque alimenti rapina. necat et hedera vinciens—nec viscum prodest—et cytisus , necatur eo , quod halimon vocant Graeci. quorundam natura non necat quidem, sed laedit Odorum aut suci mixtura, ut raphanus et laurus vitem. olfactatrix enim intellegitur et tingui odore mirum in modum , ideo, cum iuxta sit, averti et recedere saporemque inimicum fugere. hinc sumpsit Androcydes medicinam contra ebrietates, raphanum manducari praecipiens. odit et caulem et olus omne, odit et corylum, ni procul absint , tristis atque aegra. nitrum quidem et alumen, marina aqua calida et fabae putamina vel ervi ultima venena sunt.

Provenance