LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 17.24.p4

lat pliny elder phi001 perseus lat2

<3> Vermiculantur magis minusve quaedam, omnes tamen fere, idque aves cavi corticis sono experiuntur. iam quidem et hoc in luxuria esse coepit, praegrandesque roborum delicatiore sunt in cibo—cosses vocant—atque etiam farina saginati hi quoque altiles fiunt. maxime autem arborum hoc sentient piri, mali, fici, minus quae amarae sunt et odoratae. eorum, qui in ficis existunt, alii nascuntur ex ipsis, alios parit qui vocatur cerastes, omnes tamen in cerasten figurantur sonumque edunt parvoli stridoris. et sorbus arbor infestatur vermiculis rufis ac pilosis atque ita emoritur; mespila quoque in senecta obnoxia ei morbo est.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable