LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 17.24.p5

lat pliny elder phi001 perseus lat2

<4> Sideratio tota e caelo constat. quapropter et grando in his causis intellegi debet et carbunculatio et quod pruinarum iniuria evenit. haec enim verno tepore invitatis et erumpere audentibus satis mollibus insidens adurit lactescentes germinum oculos, quod in flore carbunculum vocant. pruinae perniciosior natura, quoniam lapsa persidit gelatque ac ne aura quidem ulla depellitur, quia non fit nisi inmoto aëre et sereno. proprium tamen siderationis est sub ortu canis siccitatum vapor, cum insita ac novellae arbores moriuntur, praecipue ficus et vitis.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable