LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 17.24.p6

lat pliny elder phi001 perseus lat2

Olea praeter vermiculationem, quam aeque ac ficus sentit, clavum etiam patitur, sive fungum placet dici vel patellam. haec est solis exustio. nocere tradit Cato et museum rubrum. nocet plerumque vitibus atque oleis et nimia fertilitas. scabies communis omnium est. inpetigo et, quae adgnasci solent, cocleae peculiaria ficorum vitia, nec ubique. sunt enim quaedam aegritudines et locorum.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable