Passage
Pliny the Elder, Naturalis Historia 17.24.p7
lat pliny elder phi001 perseus lat2
<5> Verum ut homini nervorum cruciatus, sic et arbori , ac duobus aeque modis. aut enim in pedes, hoc est radices, inrumpit vis morbi, aut in articulos, hoc est cacuminum digitos, qui longissime a toto corpore exeunt. nigrescunt ergo, et sunt apud Graecos sua nomina utrique vitio. undique primo dolor, mox et macies earum partium fragilis, postremo tabes morsque, non intrante suco aut non perveniente, maximeque id fici sentiunt. caprificus omnibus immunis est, quae adhuc diximus. scabies gignitur roribus lentis post vergilias; nam si largiores fuere, perfundunt arborem, non scalpunt scabie, et grossi cadunt ; sive imbres nimii fuere, alio modo ficus laborat, radicibus madidis.