Passage
Pliny the Elder, Naturalis Historia 17.24.p8
lat pliny elder phi001 perseus lat2
<6> Vitibus praeter vermiculationem et siderationem morbus peculiaris articulatio tribus de causis: una vi tempestatium germinibus ablatis, altera, ut notavit Theophrastus , in supinum excisis, tertia culturae imperitia laesis. omnes enim earum iniuriae in articulis sentiuntur. siderationis genus est et his deflorescentibus roratio, aut cum acini, priusquam crescant, decocuntur in callum. aegrotant et cum alsere, laesis uredine attonsarum oculis. et calore hoc evenit intempestivo, quoniam omnia modo constant certoque temperamento. fiunt et culpa colentium vitia , cum praestringuntur, ut dictum est , aut circumfos- sor iniurioso ictu verberavit vel etiam subarator inprudens luxavit radices corpusve desquamavit. est et quaedam contusio falcis hebetioris. quibus omnibus causis difficilius tolerant frigora aut aestus, quoniam in ulcus penetrat iniuria omnis a foris. infirmissima vero malus, maximeque quae dulcis est. quibusdam debilitas sterilitatem , non necem, adfert, ut si quis pino cacumen auferat vel palmae. sterilescunt enim nec moriuntur. aegrotant aliquando et poma ipsa per se sine arbore, si necessariis temporibus imbres aut tepores vel adflatus defuere aut contra abundavere. decidunt enim aut deteriora fiunt. pessimum est inter omnia, cum deflorescentem vitem et oleam percussit imber, quoniam simul defluit fructus. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable