Passage
Pliny the Elder, Naturalis Historia 17.24.p9
lat pliny elder phi001 perseus lat2
<7> Sunt ex eadem causa nascentes et urucae , dirum animal, eroduntque frondem, aliae florem quoque , olivarum , ut in Mileto, ac depastam arborem turpi facie relinquunt . nascitur hoc malum tepore umido et lento. fit aliud ex eodem, si sol acrior insecutus inussit ipsum vitium ideoque mutavit. est etiamnum peculiare olivis et vitibus—araneum vocant—, cum veluti telae involvunt fructum et absumunt. adurunt et flatus quidam eas maxime, sed et alios fructus. nam vermiculationem et poma ipsa per se quibusdam [annis] sentiunt, mala, pira, mespila, punica . in oliva ancipiti eventu, quando sub cute innati fructum adimunt, augent, si in ipso nucleo fuere erodentes eum. gigni illos prohibent pluviae, quae fiunt post arcturum. eaedem si austrinae fuere, generant druppis quoque, quae maturescentes tum sunt praecipue caducae. id riguis magis evenit, etiam si non cecidere, fastidiendis. sunt et culicum genera aliquis molesta , ut glandibus, fico; qui videntur ex umore nasci, tum dulci subdito corticibus. et aegrotatio quidem fere. in his est. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable