Passage
Pliny the Elder, Naturalis Historia 17.26.p1
lat pliny elder phi001 perseus lat2
Nunc expositis arborum morbis consentaneum est dicere et remedia. ex his quaedam sunt communia omnium, quaedam propria quarundam. communia ablaqueatio, adcumulatio, adflari radices aut cooperiri, rigu us dato potu vel ablato, fimum suco defectis, putatio levandis onere, item suco emisso quaedam veluti detractio sanguinis, circumrasio corticis, vitium extenuatio et domitura palmitum , gemmarum , si frigus retorridas hirtasque fecerit, repumicatio et quaedam politura. arborum his aliae magis, aliae minus gaudent, veluti cupressus et aquas aspernatur et fimum et circumfossuram amputationemque et omnia remedia odit, quin etiam necatur riguis, vitis et punicae praecipue aluntur. ficus arbor ipsa riguis alitur, pomum vero eius marcescit. amygdalae, si colantur fossione , florem amittunt. nec insitas circumfodere oportet, priusquam validae ferre coeperint poma. plurimae autem amputari sibi volunt onerosa ac supervacua, sicut nos ungues et capillum. reciduntur veteres totae ac rursus a stolone aliquo resurgunt, sed non omnes nec nisi quarum naturam pati diximus.